Zkušební verze final 9
Duxit 1quondam in matrimonium leo volpem, qua natus est catulus; qui forma, colore, unguibus, patrem revocabat, voce tamen matrem: crederes igitur verum eum leonem esse, dummodo sileret. Hic cum leoninis catulis ludebat, et aliquamdiu credebatur is esse, qui videbatur: sed accidit quondam, ut inter ludendum, ira perculsus, vocem emiserit stridentem, argutam, horrendam.Qua voce tam inusitata attoniti, ceteri catuli quaereban.

Duxit quondam in matrimonium leo volpem, qua natus est catulus; qui forma, colore, unguibus, patrem revocabat, voce tamen matrem: crederes igitur verum eum leonem esse, dummodo sileret. Hic cum leoninis catulis ludebat, et aliquamdiu credebatur is esse, qui videbatur: sed accidit quondam, ut inter ludendum, ira perculsus, vocem emiserit stridentem, argutam, horrendam. Qua voce tam inusitata attoniti, ceteri catuli quaerebant inter se, quidnam rei esset? Quorum unus leonem allocutus, qui haud procul erat, “Leo venerande,“ inquit, ”ecce monstrum: ille enim formam coloremque et cetera tamquam leoninus catulus videtur, vocem tamen emittit qualem nemo audivit post leonum memoriam.” Cui respondit leo, “Vera dicis tu quidem, mater enim est volpes.” Tum ad alterum versus “At tu,” inquit, ”si vocem emittes, manifestus eris omnibus: silendum est tibi igitur.” Quibus dictis catulus, caudam remulcens, abiit. Monet nos autem haec fabula, ne vocem emittamus intempestive. traktor